- NAPI
- NAPItitulus Epigr. 20. l. 13. Martialis,Nos Amiternus ager felicibus educat hortis:Nursinas poteris parcius esse pilas.Inter nascentia in hortis memorantur Plinio l. 19. c. 5. similes rapis; quorum semina in se mutuo permutantur nonnumquam, sed iis minores. Eorum quique genera, Corinthium, Cleonaeum, Liothasium, Boeticum, et quod per se viride dixerunt. Ex iis in amplitudinem adolescit Corinthium, nullû fere radice --- Boeoticum dulce est, rotunditate etiam brevinotabile, neque ut Cleonaeum, praelongum --- Palma Romae Amiterninis data est, inde Nursinis etc. Fuit autem haec Amitorum urbs, Aquileiae vicina: In qua palude (in quit Sidonius Apollinaris Ep. 8. l. 1.) muricadunt, aquae stant, turres fluunt etc. Devino ex napis, vide eundem Plin. l. 14. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.